Jeremiah 39:12 Cross References - Vulgate

12 tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei

Psalms 105:14-15

14 et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum 15 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges

Proverbs 16:7

7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem

Proverbs 21:1

1 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud

Proverbs 23:5

5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum

Jeremiah 24:6

6 et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam

Jeremiah 40:4

4 nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge

Amos 9:4

4 et si abierint in captivitatem coram inimicis suis ibi mandabo gladio et occidet eos et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum

Acts 7:10

10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam

1 Peter 3:12-13

12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala 13 et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.