Jeremiah 23:24 Cross References - Vulgate

24 si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus numquid non caelum et terram ego impleo ait Dominus

Genesis 16:13

13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me

1 Kings 8:27

27 ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt quanto magis domus haec quam aedificavi

2 Chronicles 2:6

6 quis ergo poterit praevalere ut aedificet ei dignam domum si caelum et caeli caelorum capere eum non queunt quantus ego sum ut possim ei aedificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo

2 Chronicles 6:18

18 ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi

Job 22:13-14

13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat 14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat

Job 24:13-16

13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius 14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur 15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum 16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem

Psalms 10:11

11 dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum

Psalms 90:8

8 posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui

Psalms 139:7

7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam

Psalms 139:11-16

11 si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me 12 nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux 13 quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae 14 confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis 15 non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae 16 informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis

Psalms 148:13

13 quoniam sublime nomen eius solius

Proverbs 15:3

3 in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos

Isaiah 29:15

15 vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos

Isaiah 57:15

15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum

Isaiah 66:1

1 haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus quietis meae

Jeremiah 49:10

10 ego vero discoperui Esau revelavi abscondita eius et celari non poterit vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius et non erit

Ezekiel 8:12

12 et dixit ad me certe vides fili hominis quae seniores domus Israhel faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram

Ezekiel 9:9

9 et dixit ad me iniquitas domus Israhel et Iuda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt

Daniel 4:35

35 et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei quare fecisti

Amos 9:2-3

2 si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos et si ascenderint usque ad caelum inde detraham eos 3 et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans auferam eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris ibi mandabo serpenti et mordebit eos

Ephesians 1:23

23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.