Jeremiah 20:10 Cross References - Vulgate

10 audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo

1 Kings 19:2

2 misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis

1 Kings 21:20

20 et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini

1 Kings 22:8

8 et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex

1 Kings 22:27

27 et dicite eis haec dicit rex mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae donec revertar in pace

Nehemiah 6:6-13

6 in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam 7 et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem dicentes rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter 8 et misi ad eos dicens non est factum secundum verba haec quae tu loqueris de corde enim tuo tu conponis haec 9 omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas 10 et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te 11 et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediar 12 et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat conduxissent eum 13 acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod exprobrarent mihi

Job 19:19

19 abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me

Psalms 31:13

13 audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent

Psalms 41:9

9 sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam

Psalms 55:13-14

13 sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus 14 qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore

Psalms 57:4

4 exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua

Psalms 64:2-4

2 qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum 3 ut sagittarent in absconditis simplicem 4 subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos

Proverbs 10:18

18 abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est

Isaiah 29:21

21 qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto

Jeremiah 6:25

25 nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu

Jeremiah 18:18

18 et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones eius

Ezekiel 22:9

9 viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui

Matthew 26:59-60

59 principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent 60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes

Mark 6:19-28

19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat 20 Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat 21 et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi 23 et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei 24 quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae 25 cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae 26 et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare 27 sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere 28 et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae

Luke 11:53-54

53 cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis 54 insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum

Luke 12:52-53

52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres 53 dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam

Luke 20:20

20 et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis

Acts 5:33

33 haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos

Acts 6:11-15

11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum 12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium 13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem 14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses 15 et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli

Acts 7:54

54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum

Acts 23:12-15

12 facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum 13 erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant 14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum 15 nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum

Acts 24:1-9

1 post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum 2 et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam 3 semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione 4 ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia 5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum 6 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus 7 :8 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum 9 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere

Acts 24:13

13 neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.