Jeremiah 13:18 Cross References - Vulgate

18 dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae

Exodus 10:3

3 introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi

2 Kings 24:12

12 egressusque est Ioiachin rex Iuda ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui

2 Kings 24:15

15 transtulit quoque Ioiachin in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et iudices terrae duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem

2 Chronicles 33:12

12 qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum

2 Chronicles 33:19

19 oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai

2 Chronicles 33:23

23 et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit

Isaiah 3:26

26 et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit

Isaiah 47:1

1 descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera

Jeremiah 22:26

26 et mittam te et matrem tuam quae genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini

Lamentations 2:10

10 IOTH sederunt in terra conticuerunt senes filiae Sion consperserunt cinere capita sua accincti sunt ciliciis abiecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem

Ezekiel 19:2-14

2 et dices quare mater tua leaena inter leones cubavit in medio leunculorum enutrivit catulos suos 3 et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit capere praedam hominemque comedere 4 et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti 5 quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit expectatio eius tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum 6 qui incedebat inter leones et factus est leo didicit praedam capere et homines devorare 7 didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus illius 8 et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est 9 et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox eius ultra super montes Israhel 10 mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis 11 et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium et exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum 12 et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius ignis comedit eam 13 et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti 14 et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum

Jonah 3:6

6 et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere

Matthew 18:4

4 quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum

James 4:10

10 humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos

1 Peter 5:6

6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.