James 5:2 Cross References - Vulgate

2 divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt

Job 13:28

28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea

Psalms 39:11

11 a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper

Isaiah 50:9

9 ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me ecce omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos

Isaiah 51:8

8 sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum

Jeremiah 17:11

11 perdix fovit quae non peperit fecit divitias et non in iudicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens

Hosea 5:12

12 et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda

Matthew 6:19-20

19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur 20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur

Luke 12:33

33 vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit

James 2:2

2 etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu

1 Peter 1:4

4 in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.