Isaiah 63:17 Cross References - Vulgate

17 quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuae

Numbers 10:36

36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel

Deuteronomy 2:30

30 noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides

Joshua 11:20

20 Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israhel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut praeceperat Dominus Mosi

Psalms 74:1-2

1 sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario 2 fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum

Psalms 80:14

14 et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi

Psalms 90:13

13 revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis

Psalms 119:10

10 in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis

Psalms 119:36

36 inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam

Psalms 141:4

4 pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum

Isaiah 6:10

10 excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum

Isaiah 29:13

13 et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis

Ezekiel 14:7-9

7 quia homo homo de domo Israhel et de proselytis quicumque advena fuerit in Israhel si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam ut interroget per eum me ego Dominus respondebo ei per me 8 et ponam faciem meam super hominem illum et faciam eum in exemplum et in proverbium et disperdam eum de medio populi mei et scietis quia ego Dominus 9 et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum et delebo eum de medio populi mei Israhel

Zechariah 1:12

12 et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es iste septuagesimus annus est

John 12:40

40 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos

Romans 9:18-20

18 ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat 19 dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit 20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

2 Thessalonians 2:11-12

11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio 12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.