Isaiah 52:3 Cross References - Vulgate

3 quia haec dicit Dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini

Psalms 44:12

12 dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos

Isaiah 45:13

13 ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum

Isaiah 50:1

1 haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram

Jeremiah 15:13

13 divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis

Romans 7:14-25

14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato 15 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio 16 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona 17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum 18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio 19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago 20 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum 21 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet 22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem 23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis 24 infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius 25 gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati

1 Peter 1:18

18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.