Isaiah 51:4 Cross References - Vulgate

4 adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet

Exodus 19:6

6 et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae loqueris ad filios Israhel

Exodus 33:13

13 si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc

Psalms 33:12

12 beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi

Psalms 50:7

7 audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum

Psalms 78:1

1 quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis

Psalms 106:5

5 recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo

Psalms 147:20

20 non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia

Proverbs 6:23

23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae

Isaiah 2:3

3 et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem

Isaiah 26:2

2 aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem

Isaiah 42:1-4

1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet 2 non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius 3 calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium 4 non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt

Isaiah 42:6

6 ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium

Isaiah 49:6

6 et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae

Micah 4:2

2 et properabunt gentes multae et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem

Matthew 12:18-20

18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit 19 non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius 20 harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium

Luke 2:32

32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel

John 16:8-11

8 et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio 9 de peccato quidem quia non credunt in me 10 de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me 11 de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est

Romans 8:2-4

2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis 3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne 4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum

1 Corinthians 9:21

21 his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant

1 Peter 2:9

9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.