Isaiah 51:1 Cross References - Vulgate

1 audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis

Genesis 17:15-17

15 dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram 16 et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo 17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet

Psalms 24:6

6 haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper

Psalms 94:15

15 quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde

Psalms 105:3-4

3 canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius 4 exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

Proverbs 15:9

9 abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo

Proverbs 21:21

21 qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam

Isaiah 45:19

19 non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta

Isaiah 46:3-4

3 audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva 4 usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo

Isaiah 48:12

12 audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus

Isaiah 51:4

4 adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet

Isaiah 51:7

7 audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis

Isaiah 55:2-3

2 quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra 3 inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles

Isaiah 55:6

6 quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est

Amos 5:6

6 quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel

Zephaniah 2:3

3 quaerite Dominum omnes mansueti terrae qui iudicium eius estis operati quaerite iustum quaerite mansuetum si quo modo abscondamini in die furoris Domini

Matthew 5:6

6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur

Matthew 6:33

33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

Romans 9:30-32

30 quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est 31 Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit 32 quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis

Romans 14:19

19 itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem

Ephesians 2:11-12

11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta 12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo

Philippians 3:13

13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me

1 Timothy 6:11

11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem

2 Timothy 2:22

22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro

Hebrews 12:14

14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.