Isaiah 48:13 Cross References - Vulgate

13 manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul

Exodus 20:11

11 sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum

Job 37:18

18 tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt

Psalms 102:25

25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui

Psalms 119:89-91

89 lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo 90 in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat 91 iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi

Psalms 147:4

4 qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat

Psalms 148:5-8

5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt 6 et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit 7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi 8 ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius

Isaiah 40:12

12 quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera

Isaiah 40:22

22 qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum

Isaiah 40:26

26 levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit

Isaiah 42:5

5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam

Isaiah 45:18

18 quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius

Hebrews 1:10-12

10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli 11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent 12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.