Isaiah 33:16 Cross References - Vulgate

16 iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt

Psalms 15:1

1 quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel

Psalms 18:33

33 coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me

Psalms 33:18

18 ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius

Psalms 34:10

10 leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum

Psalms 37:3

3 beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide

Psalms 90:1

1 oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione

Psalms 91:1-10

1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur 2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum 3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum 4 in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis 5 scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno 6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie 7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit 8 verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes 9 tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum 10 non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo

Psalms 91:14

14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum

Psalms 107:41

41 et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia

Psalms 111:5

5 teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui

Proverbs 1:33

33 qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato

Proverbs 18:10

10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur

Isaiah 25:4

4 quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem

Isaiah 26:1-5

1 in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale 2 aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem 3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus 4 sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum 5 quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem

Isaiah 32:18

18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta

Isaiah 49:10

10 non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos

Habakkuk 3:19

19 Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem

Luke 12:29-31

29 et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli 30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis 31 verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.