Isaiah 2:2 Cross References - Vulgate

2 et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes

Genesis 49:1

1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis

Numbers 24:14

14 verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore

Job 19:25

25 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim

Psalms 2:8

8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae

Psalms 22:27

27 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium

Psalms 68:15-16

15 quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper 16 currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto

Psalms 72:8

8 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent

Psalms 72:17-19

17 et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen 18 conpletae sunt orationes David filii Iesse 19 canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde

Psalms 86:9

9 omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum

Isaiah 11:10

10 in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum

Isaiah 27:13

13 et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in terra Aegypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem

Isaiah 30:29

29 canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israhel

Isaiah 49:6

6 et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae

Isaiah 56:7

7 adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis

Isaiah 60:11-12

11 et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur 12 gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur

Isaiah 66:20

20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini

Jeremiah 3:17

17 in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi

Jeremiah 23:20

20 non revertetur furor Domini usque dum faciat et usque dum conpleat cogitationem cordis sui in novissimis diebus intellegetis consilium eius

Jeremiah 30:24

24 non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea

Jeremiah 48:47

47 et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab

Jeremiah 49:39

39 in novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam dicit Dominus

Ezekiel 38:16

16 et ascendes super populum meum Israhel quasi nubes ut operias terram in novissimis diebus eris et adducam te super terram meam ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum o Gog

Daniel 2:28

28 sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt

Daniel 2:35

35 tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus et implevit universam terram

Daniel 2:45

45 secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et verum est somnium et fidelis interpretatio eius

Daniel 10:14

14 veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus quoniam adhuc visio in dies

Micah 4:1-3

1 et in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi 2 et properabunt gentes multae et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem 3 et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare

Zechariah 8:3

3 haec dicit Dominus exercituum reversus sum ad Sion et habitabo in medio Hierusalem et vocabitur Hierusalem civitas veritatis et mons Domini exercituum mons sanctificatus

Malachi 3:12

12 et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum

Acts 2:17

17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt

2 Timothy 3:1

1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa

Hebrews 1:2

2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula

2 Peter 3:3

3 hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes

Revelation 11:15

15 et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum

Revelation 20:4

4 et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis

Revelation 21:10-27

10 et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo 11 habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum 12 et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel 13 ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres 14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni 15 et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum 16 et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt 17 et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli 18 et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo 19 fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus 20 quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus 21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum 22 et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus 23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus 24 et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam 25 et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic 26 et adferent gloriam et honorem gentium in illam 27 nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.