Isaiah 21:14 Cross References - Vulgate

14 occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti

Genesis 25:15

15 Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma

Judges 8:4-8

4 cumque venisset Gedeon ad Iordanem transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi non poterant 5 dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian 6 responderunt principes Soccoth forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes 7 quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti 8 et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad viros eius loci similia cui et illi responderunt sicut responderant viri Soccoth

1 Chronicles 1:30

30 Masma et Duma Massa Adad et Thema

Job 6:19

19 considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper

Proverbs 25:21

21 si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere

Isaiah 16:3-4

3 ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas 4 habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram

Romans 12:20

20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius

1 Peter 4:9

9 hospitales invicem sine murmuratione

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.