Hosea 8:13 Cross References - Vulgate

13 hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur

Exodus 20:3

3 non habebis deos alienos coram me

Exodus 32:34

34 tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum

Deuteronomy 28:68

68 reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat

1 Samuel 15:22

22 et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum

Proverbs 21:27

27 hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere

Isaiah 1:11

11 quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui

Jeremiah 7:21-23

21 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel holocaustomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes 22 quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et victimarum 23 sed hoc verbum praecepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis

Jeremiah 14:10

10 haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata eorum

Hosea 4:9

9 et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei

Hosea 5:6

6 in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis

Hosea 7:2

2 et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt

Hosea 7:16

16 reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti

Hosea 9:3-4

3 non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Aegyptum et in Assyriis pollutum comedit 4 non libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia eorum quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum animae ipsorum non intrabit in domum Domini

Hosea 9:6

6 ecce enim profecti sunt a vastitate Aegyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in tabernaculis eorum

Hosea 9:9

9 profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum

Hosea 11:5

5 non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti

Hosea 12:11

11 si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri

Amos 5:22

22 quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam

Amos 8:7

7 iuravit Dominus in superbia Iacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum

1 Corinthians 11:20

20 convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare

1 Corinthians 11:29

29 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus

Revelation 16:19

19 et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.