Hebrews 7:3 Cross References - Vulgate

3 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum

Exodus 6:18

18 filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres

Exodus 6:20-27

20 accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem 21 filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri 22 filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri 23 accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar 24 filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum 25 at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas 26 iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas 27 hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron

1 Chronicles 6:1-3

1 filii Levi Gersom Caath Merari 2 filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel 3 filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar

Matthew 4:3

3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant

Hebrews 7:6

6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit

Hebrews 7:17

17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

Hebrews 7:23-28

23 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere 24 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium 25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis 26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus 27 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo 28 lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.