Hebrews 7:26 Cross References - Vulgate

26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus

Exodus 28:36

36 facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino

Psalms 68:18

18 benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper

Isaiah 53:9

9 et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius

Matthew 27:18

18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum

Mark 16:19

19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei

Luke 1:35

35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei

Luke 23:22

22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam

Luke 23:41

41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit

Luke 23:47

47 videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat

Luke 24:26

26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam

Luke 24:46

46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia

John 8:29

29 et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper

John 14:30

30 iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam

Acts 3:14

14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis

Acts 4:27

27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel

2 Corinthians 5:21

21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

Ephesians 1:20-22

20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus 21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro 22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae

Ephesians 4:8-10

8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus 9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae 10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia

Philippians 2:9-11

9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris

Hebrews 1:3

3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis

Hebrews 2:10

10 decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare

Hebrews 4:14-15

14 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem 15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato

Hebrews 7:11

11 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici

Hebrews 8:1

1 capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis

Hebrews 9:14

14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi

Hebrews 9:23-26

23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis 24 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis 25 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno 26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit

Hebrews 10:11-22

11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei 13 de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius 14 una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos 15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit 16 hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas 17 et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius 18 ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato 19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi 20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam 21 et sacerdotem magnum super domum Dei 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda

Hebrews 12:2

2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit

1 Peter 1:19

19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi

1 Peter 2:22

22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius

1 Peter 3:22

22 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus

1 John 2:2

2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi

1 John 3:5

5 et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est

Revelation 1:17-18

17 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus 18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni

Revelation 3:7

7 et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.