Hebrews 4:1 Cross References - Vulgate

1 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse

Numbers 14:34

34 iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam

1 Samuel 2:30

30 propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles

Proverbs 14:16

16 sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit

Proverbs 28:14

14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum

Jeremiah 32:40

40 et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me

Matthew 7:21-23

21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum 22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus 23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem

Matthew 7:26-27

26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam 27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna

Matthew 24:48-25:3

48 si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire

Luke 12:45-46

45 quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari 46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet

Luke 13:25-30

25 cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis 26 tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti 27 et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis 28 ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras 29 et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei 30 et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi

Romans 3:3-4

3 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit 4 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris

Romans 3:23

23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei

Romans 11:20

20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time

1 Corinthians 9:26-27

26 ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans 27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

1 Corinthians 10:12

12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat

2 Timothy 2:13

13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest

Hebrews 2:1-3

1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus 2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem 3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est

Hebrews 3:11

11 sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam

Hebrews 4:3-5

3 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis 4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis 5 et in isto rursum si introibunt in requiem meam

Hebrews 4:9

9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei

Hebrews 4:11

11 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum

Hebrews 12:15

15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi

Hebrews 12:25

25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur

Hebrews 13:7

7 mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.