Hebrews 12:17 Cross References - Vulgate

17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam

Genesis 27:30-41

30 vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau 31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua 32 dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau 33 expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus 34 auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi 35 qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam 36 at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem 37 respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam 38 cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret 39 motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper 40 erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis 41 oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum

Proverbs 1:24-31

24 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret 25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis 26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit 27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia 28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me 29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint 30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae 31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur

Jeremiah 6:30

30 argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos

Matthew 7:23

23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem

Matthew 25:11-12

11 novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis 12 at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos

Luke 13:24-27

24 contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt 25 cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis 26 tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti 27 et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis

Hebrews 6:4-6

4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti 5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi 6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes

Hebrews 6:8

8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem

Hebrews 10:26-29

26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia 27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios 28 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.