Habakkuk 1:12 Cross References - Vulgate

12 numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum

Deuteronomy 32:4

4 Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus

Deuteronomy 32:30-31

30 quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos 31 non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices

Deuteronomy 33:27

27 habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere

1 Samuel 2:2

2 non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster

2 Kings 19:25

25 numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae

Psalms 17:13

13 surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus

Psalms 18:1

1 victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait diligam te Domine fortitudo mea

Psalms 90:2

2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es

Psalms 93:2

2 firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es

Psalms 118:17

17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini

Isaiah 10:5-7

5 vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea 6 ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum 7 ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum

Isaiah 27:6-10

6 qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit Israhel et implebunt faciem orbis semine 7 numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos eius sic occisus est 8 in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus 9 idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra 10 civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius

Isaiah 37:26

26 numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum

Isaiah 40:28

28 numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius

Isaiah 43:15

15 ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester

Isaiah 49:7

7 haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te

Isaiah 57:15

15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum

Jeremiah 4:27

27 haec enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam

Jeremiah 5:18

18 verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem

Jeremiah 25:9-14

9 ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas 10 perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsae et vocem sponsi vocem molae et lumen lucernae 11 et erit universa terra eius in solitudinem et in stuporem et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis 12 cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas 13 et adducam super terram illam omnia verba mea quae locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quaecumque prophetavit Hieremias adversum omnes gentes 14 quia servierunt eis cum essent gentes multae et reges magni et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum

Jeremiah 30:11

11 quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris innoxius

Jeremiah 31:18-20

18 audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus 19 postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiae meae 20 si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus

Jeremiah 33:24-26

24 numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duae cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis 25 haec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui 26 equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis

Jeremiah 46:28

28 et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi

Lamentations 5:19

19 tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione

Ezekiel 30:25

25 et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Aegypti

Ezekiel 37:11-14

11 et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus Israhel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus 12 propterea vaticinare et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israhel 13 et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus 14 et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus

Amos 9:8-9

8 ecce oculi Domini Dei super regnum peccans et conteram illud a facie terrae verumtamen conterens non conteram domum Iacob dicit Dominus 9 ecce enim ego mandabo et concutiam in omnibus gentibus domum Israhel sicut concutitur in cribro et non cadet lapillus super terram

Micah 5:2

2 et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis

Habakkuk 3:2

2 Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis

Malachi 3:6

6 ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti

Acts 3:14

14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis

1 Timothy 1:17

17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen

1 Timothy 6:16

16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen

Hebrews 1:10-12

10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli 11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent 12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient

Hebrews 12:5-6

5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris 6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit

Hebrews 13:8

8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula

Revelation 1:8

8 ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens

Revelation 1:11

11 dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.