Genesis 39:19 Cross References - Vulgate

19 his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde

Genesis 4:5-6

5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius 6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua

Job 29:16

16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam

Proverbs 6:34-35

34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae 35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima

Proverbs 18:17

17 iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum

Proverbs 29:12

12 princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios

Song of Songs 8:7

7 aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum

Acts 25:16

16 ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina

2 Thessalonians 2:11

11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.