Genesis 38:17 Cross References - Vulgate

17 dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris

Genesis 38:20

20 misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam

Genesis 38:24-25

24 ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur 25 quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus

Proverbs 20:16

16 tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo

Ezekiel 16:33

33 omnibus meretricibus dantur mercedes tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum

Luke 16:8

8 et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.