Genesis 35:23 Cross References - Vulgate

23 filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon

Genesis 29:32-35

32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus 33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon 34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi 35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere

Genesis 30:18-20

18 et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar 19 rursum Lia concipiens peperit sextum filium 20 et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon

Genesis 33:2

2 et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos

Genesis 46:8-15

8 haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben 9 filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi 10 filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis 11 filii Levi Gerson Caath et Merari 12 filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul 13 filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron 14 filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel 15 hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres

Exodus 1:2-4

2 Ruben Symeon Levi Iuda 3 Isachar Zabulon et Beniamin 4 Dan et Nepthalim Gad et Aser

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.