Genesis 32:28 Cross References - Vulgate

28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis

Genesis 17:5

5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te

Genesis 17:15

15 dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram

Genesis 25:31

31 cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua

Genesis 27:33-36

33 expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus 34 auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi 35 qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam 36 at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem

Genesis 31:24

24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob

Genesis 31:36-55

36 tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me 37 et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te 38 idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi 39 nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas 40 die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis 41 sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus 42 nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri 43 respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis 44 veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te 45 tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum 46 dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum 47 quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae 48 dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis 49 intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis 50 si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit 51 dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te 52 testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans 53 Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac 54 immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi 55 Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum

Genesis 32:24

24 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane

Genesis 33:4

4 currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit

Genesis 33:20

20 et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel

Genesis 35:10

10 dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel

Numbers 13:16

16 haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue

1 Samuel 26:25

25 ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum

2 Samuel 12:25

25 misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus

1 Kings 18:31

31 et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israhel erit nomen tuum

2 Kings 17:34

34 usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israhel

Proverbs 16:7

7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem

Isaiah 62:2-4

2 et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit 3 et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui 4 non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur

Isaiah 65:15

15 et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio

Hosea 12:3-5

3 in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo 4 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum 5 et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius

John 1:42

42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus

Revelation 2:17

17 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.