Genesis 2:7 Cross References - Vulgate

7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem

Genesis 3:19

19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris

Genesis 3:23

23 emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est

Genesis 7:22

22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt

Numbers 16:22

22 qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet

Numbers 27:16

16 provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc

Job 4:19

19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea

Job 27:3

3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis

Job 33:4

4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me

Job 33:6

6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum

Psalms 100:3

3 servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude

Psalms 103:14

14 sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

Psalms 139:14-15

14 confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis 15 non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae

Proverbs 20:27

27 lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris

Ecclesiastes 3:7

7 tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi

Ecclesiastes 3:20-21

20 et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur 21 quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum

Ecclesiastes 12:7

7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum

Isaiah 2:22

22 quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse

Isaiah 64:8

8 et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos

Zechariah 12:1

1 onus verbi Domini super Israhel dixit Dominus extendens caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo

John 20:22

22 hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum

Acts 17:25

25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia

Romans 9:20

20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

1 Corinthians 15:45

45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem

1 Corinthians 15:47

47 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis

2 Corinthians 4:7

7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis

2 Corinthians 5:1

1 scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis

Hebrews 12:9

9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.