Genesis 20:9 Cross References - Vulgate

9 vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis

Genesis 12:18

18 vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset

Genesis 26:10

10 dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens

Genesis 34:7

7 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset

Genesis 38:24

24 ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur

Genesis 39:9

9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum

Exodus 32:21

21 dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum

Exodus 32:35

35 percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron

Leviticus 20:10

10 si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera

Joshua 7:25

25 ubi dixit Iosue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius erant igne consumpta sunt

1 Samuel 26:18-19

18 et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum 19 nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis

2 Samuel 12:5

5 iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc

2 Samuel 12:10-11

10 quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthei ut esset uxor tua 11 itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius

2 Samuel 13:12

12 quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc

Proverbs 28:10

10 qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona

Romans 2:11

11 non est enim personarum acceptio apud Deum

Titus 1:11

11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia

Hebrews 13:4

4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.