Genesis 20:11 Cross References - Vulgate

11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam

Genesis 12:12

12 et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt

Genesis 22:12

12 dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me

Genesis 26:7

7 qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem

Genesis 42:18

18 die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo

Nehemiah 5:15

15 duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei

Job 1:1

1 vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo

Job 28:28

28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia

Psalms 14:4

4 omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

Psalms 36:1-4

1 pro victoria servi Domini David dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius 2 quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum 3 verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere 4 iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet

Proverbs 1:7

7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt

Proverbs 2:5

5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies

Proverbs 8:13

13 timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor

Proverbs 16:6

6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo

Romans 3:18

18 non est timor Dei ante oculos eorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.