Genesis 2 Cross References - Vulgate

1 igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum 2 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat 3 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret 4 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram 5 et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram 6 sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae 7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem 8 plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat 9 produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali 10 et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita 11 nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum 12 et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus 13 et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae 14 nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates 15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum 16 praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede 17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris 18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui 19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius 20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius 21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea 22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam 23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est 24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 25 erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant

Genesis 1:1

1 in principio creavit Deus caelum et terram

Genesis 1:4

4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras

Genesis 1:10

10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum 11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita 12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum

Genesis 1:20-26

20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli 21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum 22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram 23 et factum est vespere et mane dies quintus 24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita 25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum 26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra

Genesis 1:28

28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram

Genesis 1:31

31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus

Genesis 2:2

2 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat

Genesis 2:4

4 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram

Genesis 2:8

8 plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat 9 produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali

Genesis 2:17

17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris 18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui 19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius

Genesis 2:22-23

22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam 23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est

Genesis 3:1-2

1 sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi

Genesis 3:1-4

1 sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi 2 cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur

Genesis 3:2-4

2 cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur 3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur

Genesis 3:3-4

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur 4 dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini

Genesis 3:7

7 et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata

Genesis 3:10-11

10 qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me 11 cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti

Genesis 3:11-11

11 cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti 12 dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi

Genesis 3:17

17 ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae

Genesis 3:19

19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris

Genesis 3:22

22 et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum 23 emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est 24 eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae

Genesis 4:2

2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola

Genesis 4:12

12 cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram

Genesis 4:16

16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden

Genesis 5:1

1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum

Genesis 6:20

20 de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere

Genesis 7:22

22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt

Genesis 9:2

2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt

Genesis 10:1

1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium

Genesis 10:6

6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan 7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan

Genesis 10:11

11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale

Genesis 10:22

22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram

Genesis 10:29

29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan

Genesis 11:10

10 hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium

Genesis 13:10

10 elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor

Genesis 15:12

12 cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum

Genesis 15:18

18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten

Genesis 20:7

7 nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt

Genesis 24:58-59

58 cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam 59 dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius

Genesis 25:12

12 hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae

Genesis 25:18

18 habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit 19 hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac

Genesis 29:14

14 respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius

Genesis 31:14-15

14 responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri 15 nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum

Genesis 36:1

1 hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom

Genesis 36:9

9 hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir

Exodus 6:16

16 et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem

Exodus 15:3

3 Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius

Exodus 16:22-30

22 in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi 23 qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane 24 feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo 25 dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro 26 sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur 27 venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt 28 dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam 29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo 30 et sabbatizavit populus die septimo

Exodus 20:8-11

8 memento ut diem sabbati sanctifices 9 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua 10 septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas 11 sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum

Exodus 20:11-11

11 sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum

Exodus 23:12

12 sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena

Exodus 28:20

20 in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos

Exodus 31:13-17

13 loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos 14 custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui 15 sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur 16 custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum 17 inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit

Exodus 31:17-17

17 inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit

Exodus 32:25

25 videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat

Exodus 34:21

21 sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere

Exodus 35:2-3

2 sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur 3 non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati

Exodus 39:13

13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos

Leviticus 22:12-13

12 si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur 13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem

Leviticus 23:3

3 sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris

Leviticus 25:2-3

2 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini 3 sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius

Numbers 11:7

7 erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii

Numbers 16:22

22 qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet

Numbers 26:65

65 praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun

Numbers 27:16

16 provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc

Deuteronomy 1:7

7 revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten

Deuteronomy 4:4

4 vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in praesentem diem

Deuteronomy 4:19

19 ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt

Deuteronomy 5:12-14

12 observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus 13 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua 14 septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu

Deuteronomy 5:14-14

14 septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu

Deuteronomy 6:25

25 eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis

Deuteronomy 10:20

20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius

Deuteronomy 11:24

24 omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri

Deuteronomy 17:3

3 ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi

Deuteronomy 27:26

26 maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen

Deuteronomy 30:15

15 considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malum

Deuteronomy 30:19

19 testes invoco hodie caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum

Joshua 23:8

8 sed adhereatis Domino Deo vestro quod fecistis usque in diem hanc

Judges 9:2

2 loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum

Ruth 3:1

1 postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi

1 Samuel 14:39

39 vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo

1 Samuel 14:44

44 et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia morte morieris Ionathan

1 Samuel 15:7

7 percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e regione Aegypti

1 Samuel 15:22

22 et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum

1 Samuel 20:31

31 omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est

1 Samuel 22:16

16 dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus patris tui

1 Samuel 26:12

12 tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos

2 Samuel 5:1

1 et venerunt universae tribus Israhel ad David in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus

2 Samuel 19:13

13 et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat mihi Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab

1 Kings 2:37

37 quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron scito te interficiendum sanguis tuus erit super caput tuum

1 Kings 2:42

42 et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi quacumque die egressus ieris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi

1 Kings 18:39

39 quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus

2 Kings 19:12

12 numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar

2 Kings 19:15

15 et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti caelum et terram

2 Kings 21:3-5

3 conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater eius et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israhel et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam 4 extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in Hierusalem ponam nomen meum 5 et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini

2 Chronicles 2:12

12 et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israhel qui fecit caelum et terram qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut aedificaret domum Domino et palatium sibi

2 Chronicles 20:6

6 ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere

Nehemiah 9:6

6 tu ipse Domine solus tu fecisti caelum caelum caelorum et omnem exercitum eorum terram et universa quae in ea sunt maria et omnia quae in eis sunt et tu vivificas omnia haec et exercitus caeli te adorat

Nehemiah 9:14

14 et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et caerimonias et legem praecepisti eis in manu Mosi servi tui

Nehemiah 13:15-22

15 in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent 16 et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem 17 et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis quae est res haec mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati 18 numquid non haec fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israhel violando sabbatum 19 factum est itaque cum quievissent portae Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt ianuas et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus in die sabbati 20 et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis 21 et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato 22 dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum

Job 4:13

13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines

Job 4:19

19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea

Job 5:10

10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa

Job 12:9

9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit

Job 27:3

3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis

Job 28:16

16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro

Job 31:33

33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam

Job 33:4

4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me

Job 33:6

6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum

Job 33:15

15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo

Job 38:26-28

26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur 27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes 28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris

Job 38:28-28

28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris

Psalms 8:4-8

4 quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum 5 minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum 6 dabis ei potestatem super opera manuum tuarum 7 cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri 8 aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti

Psalms 18:31

31 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum

Psalms 25:3

3 ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur

Psalms 31:17

17 Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno

Psalms 33:6

6 verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum

Psalms 33:9

9 quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit

Psalms 45:10

10 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui

Psalms 46:4

4 fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi

Psalms 65:9-11

9 sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic 10 volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine 11 pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur

Psalms 86:10

10 quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus

Psalms 89:11-13

11 tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti 12 aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt 13 tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua

Psalms 90:1-2

1 oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione 2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es

Psalms 100:3

3 servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude

Psalms 103:14

14 sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

Psalms 104:2

2 benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es

Psalms 104:14

14 qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra

Psalms 127:1

1 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam

Psalms 128:2

2 laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit

Psalms 135:7

7 levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis

Psalms 136:5-8

5 qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius 6 qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius 7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius 8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius

Psalms 139:14-15

14 confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis 15 non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae

Psalms 146:6

6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt

Proverbs 3:18

18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus

Proverbs 10:22

22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio

Proverbs 11:30

30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est

Proverbs 12:4

4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit

Proverbs 18:22

22 qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino

Proverbs 19:14

14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens 15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet

Proverbs 20:27

27 lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris

Proverbs 31:10

10 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius

Ecclesiastes 3:7

7 tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi

Ecclesiastes 3:20-21

20 et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur 21 quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum

Ecclesiastes 4:9-12

9 melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae 10 si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem 11 et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet 12 et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur

Ecclesiastes 12:7

7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum

Isaiah 2:22

22 quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse

Isaiah 11:11

11 et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris

Isaiah 34:4

4 et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu

Isaiah 40:26-28

26 levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit 27 quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit 28 numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius

Isaiah 42:5

5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam

Isaiah 44:6

6 haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus

Isaiah 44:9

9 plastae idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur

Isaiah 44:25

25 irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens

Isaiah 45:12

12 ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi

Isaiah 45:18

18 quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius

Isaiah 47:3

3 revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum ultionem capiam et non resistet mihi homo

Isaiah 47:10

10 et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua haec decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et praeter me non est altera

Isaiah 48:13

13 manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul

Isaiah 51:3

3 consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et laetitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis

Isaiah 54:4

4 noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius

Isaiah 55:9

9 quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris

Isaiah 56:2-7

2 beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum 3 et non dicat filius advenae qui adheret Domino dicens separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum 4 quia haec dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae volui et tenuerint foedus meum 5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit 6 et filios advenae qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen eius ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum 7 adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis

Isaiah 58:13

13 si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem

Isaiah 58:13-14

13 si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem 14 tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui os enim Domini locutum est

Isaiah 64:8

8 et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos

Isaiah 65:17

17 ecce enim ego creo caelos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor

Jeremiah 6:15

15 confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus

Jeremiah 8:2

2 et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt

Jeremiah 10:12

12 qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos

Jeremiah 10:16

16 non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi

Jeremiah 14:22

22 numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haec

Jeremiah 17:13

13 expectatio Israhel Domine omnes qui te derelinquunt confundentur recedentes in terra scribentur quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum

Jeremiah 17:21-27

21 haec dicit Dominus custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem 22 et nolite eicere onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut praecepi patribus vestris 23 et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem suam ne audirent me et ne acciperent disciplinam 24 et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati et si sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus 25 ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis ipsi et principes eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem et habitabitur civitas haec in sempiternum 26 et venient de civitate Iuda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent oblationem in domum Domini 27 si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis eius et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur

Jeremiah 26:8

8 cumque conplesset Hieremias loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens morte morietur

Ezekiel 3:18-20

18 si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram 19 si autem tu adnuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur tu autem animam tuam liberasti 20 sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit sanguinem vero eius de manu tua requiram

Ezekiel 16:61

61 et recordaberis viarum tuarum et confunderis cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis et dabo eas tibi in filias sed non ex pacto tuo

Ezekiel 18:4

4 ecce omnes animae meae sunt ut anima patris ita et anima filii mea est anima quae peccaverit ipsa morietur

Ezekiel 18:13

13 ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda haec fecerit morte morietur sanguis eius in ipso erit

Ezekiel 18:32

32 quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite

Ezekiel 20:12

12 insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos

Ezekiel 27:23

23 Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad venditores tui

Ezekiel 28:13

13 in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus operimentum tuum sardius topazius et iaspis chrysolitus et onyx et berillus sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt

Ezekiel 31:8-9

8 cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini eius 9 quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei

Ezekiel 31:16

16 a sonitu ruinae eius commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano universa quae inrigabantur aquis

Ezekiel 31:18

18 cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus

Ezekiel 33:8

8 si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram

Ezekiel 33:14

14 sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam

Ezekiel 47:12

12 et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam

Daniel 8:18

18 cumque loqueretur ad me conlapsus sum pronus in terram et tetigit me et statuit me in gradu meo

Daniel 10:4

4 die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum qui est Tigris

Joel 2:3

3 ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum

Joel 2:26

26 et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum

Zechariah 12:1

1 onus verbi Domini super Israhel dixit Dominus extendens caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo

Malachi 2:14-16

14 et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae quam tu despexisti et haec particeps tua et uxor foederis tui 15 nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiae tuae noli despicere 16 cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israhel operiet autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere

Matthew 5:45

45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos

Matthew 19:3-9

3 et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa 4 qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos 5 et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 6 itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet 7 dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere 8 ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit 9 dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur

Mark 2:27

27 et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum

Mark 8:38

38 qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis

Mark 10:6-12

6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus 7 propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam 8 et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro 9 quod ergo Deus iunxit homo non separet 10 et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum 11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam 12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur

Luke 2:13

13 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium

Luke 9:26

26 nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum

Luke 23:56

56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum

John 5:17

17 Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor

John 6:48

48 patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt

John 20:22

22 hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum

Acts 4:24

24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

Acts 7:42

42 convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel

Acts 11:23

23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino

Acts 17:25

25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia

Romans 1:32

32 qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus

Romans 5:12-21

12 propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt 13 usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est 14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri 15 sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit 16 et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem 17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum 18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae 19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi 20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia 21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

Romans 6:16

16 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam

Romans 6:23

23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

Romans 7:2

2 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri

Romans 7:10-13

10 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem 11 nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit 12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum 13 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum

Romans 8:2

2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis

Romans 9:20

20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

Romans 10:11

11 dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur

1 Corinthians 6:16-17

16 an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una 17 qui autem adheret Domino unus spiritus est

1 Corinthians 7:2-4

2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat 3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro 4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier

1 Corinthians 7:10-11

10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere 11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat

1 Corinthians 7:36

36 si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat

1 Corinthians 8:1

1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat

1 Corinthians 11:7-12

7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est 8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro

1 Corinthians 11:8-9

8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro 9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum

1 Corinthians 11:9-9

9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum 10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos 11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino 12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo

1 Corinthians 15:22

22 et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur

1 Corinthians 15:45

45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem

1 Corinthians 15:47

47 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis

1 Corinthians 15:56

56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex

2 Corinthians 4:7

7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis

2 Corinthians 5:1

1 scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis

Galatians 3:10

10 quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea

Ephesians 2:1-6

1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris 2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri 4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos 5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati 6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu

Ephesians 4:28

28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti

Ephesians 5:14

14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus

Ephesians 5:28-30

28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit

Ephesians 5:28-31

28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit 29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam

Ephesians 5:29-31

29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam 30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius

Ephesians 5:30-31

30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius 31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

Colossians 2:13

13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta

1 Timothy 2:11-13

11 mulier in silentio discat cum omni subiectione 12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio 13 Adam enim primus formatus est deinde Eva

1 Timothy 2:13

13 Adam enim primus formatus est deinde Eva

1 Timothy 4:4

4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur

1 Timothy 5:6

6 nam quae in deliciis est vivens mortua est

1 Timothy 5:14

14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia

1 Timothy 6:17

17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum

Hebrews 4:3

3 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis 4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis

Hebrews 4:4-10

4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis 5 et in isto rursum si introibunt in requiem meam 6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem 7 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra 8 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die 9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei 10 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus

Hebrews 6:7

7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo

Hebrews 12:9

9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus

Hebrews 13:4

4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus

James 1:15

15 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem

1 Peter 3:1-7

1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant 2 considerantes in timore castam conversationem vestram 3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus 4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples 5 sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris 6 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem 7 viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae

1 Peter 3:7-7

7 viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae

1 John 5:16

16 qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget

Revelation 1:4

4 Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt

Revelation 1:8

8 ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens

Revelation 2:7

7 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei

Revelation 2:11

11 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda

Revelation 9:14

14 dicentem sexto angelo qui habebat tubam solve quattuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Eufrate

Revelation 11:17

17 dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti

Revelation 16:5

5 et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti

Revelation 20:6

6 beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis

Revelation 20:14

14 et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis

Revelation 21:8

8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

Revelation 22:1

1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni 2 in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium

Revelation 22:14

14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.