Genesis 1:24 Cross References - Vulgate

24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita

Genesis 6:20

20 de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere

Genesis 7:14

14 ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres

Genesis 8:19

19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt

Job 38:39-40

39 numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis 40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur

Job 39:1

1 numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti

Job 39:5

5 quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit

Job 39:9

9 numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum

Job 39:19

19 numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum

Job 40:15

15 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet

Psalms 50:9-10

9 non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos 10 mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium

Psalms 104:18

18 ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius

Psalms 104:23

23 oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt

Psalms 148:10

10 bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.