Genesis 1:14 Cross References - Vulgate

14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos

Genesis 8:22

22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent

Genesis 9:13

13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram

Deuteronomy 4:19

19 ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt

Job 3:9

9 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae

Job 25:3

3 numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius

Job 25:5

5 ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius

Job 38:12-14

12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum 13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea 14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum

Job 38:31-32

31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare 32 numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis

Psalms 8:3-4

3 videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti 4 quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum

Psalms 19:1-6

1 victori canticum David caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum 2 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam 3 non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum 4 in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum 5 soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam 6 a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius

Psalms 74:16-17

16 memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum 17 ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum

Psalms 81:3

3 clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae

Psalms 104:19-20

19 montes excelsi cervis petra refugium ericiis 20 fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum

Psalms 119:91

91 iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi

Psalms 136:7-9

7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius 8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius 9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius

Psalms 148:3

3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis

Psalms 148:6

6 et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit

Isaiah 40:26

26 levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit

Jeremiah 10:2

2 haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes

Jeremiah 31:35

35 haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunae et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus eius Dominus exercituum nomen illi

Jeremiah 33:20

20 haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo

Jeremiah 33:25

25 haec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui

Ezekiel 32:7-8

7 et operiam cum extinctus fueris caelos et nigrescere faciam stellas eius solem nube tegam et luna non dabit lumen suum 8 omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus

Ezekiel 46:1

1 haec dicit Dominus Deus porta atrii interioris quae respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem sabbati aperietur sed et in die kalendarum aperietur

Ezekiel 46:6

6 in die autem kalendarum vitulum de armento inmaculatum et sex agni et arietes inmaculati erunt

Joel 2:10

10 a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suum

Joel 2:30-31

30 et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et vaporem fumi 31 sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis

Joel 3:15

15 sol et luna obtenebricata sunt et stellae retraxerunt splendorem suum

Amos 5:8

8 facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius

Amos 8:9

9 et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis

Matthew 2:2

2 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum

Matthew 16:2-3

2 at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum 3 et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum

Matthew 24:29

29 statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur

Mark 13:24

24 sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum

Luke 21:25-26

25 et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum 26 arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur

Luke 23:45

45 et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium

Acts 2:19-20

19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi 20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus

Revelation 6:12

12 et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis

Revelation 8:12

12 et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter

Revelation 9:2

2 et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnae et obscuratus est sol et aer de fumo putei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.