Genesis 18:15 Cross References - Vulgate

15 negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti

Genesis 4:9

9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum

Genesis 12:13

13 dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui

Job 2:10

10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis

Psalms 44:21

21 si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum

Proverbs 12:19

19 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii

Proverbs 28:13

13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur

Mark 2:8

8 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris

John 2:25

25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine

John 18:17

17 dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum

John 18:25-27

25 erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum 26 dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo 27 iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit

Romans 3:19

19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo

Ephesians 4:23

23 renovamini autem spiritu mentis vestrae

Colossians 3:9

9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius

1 John 1:8

8 si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.