Genesis 15:6 Cross References - Vulgate

6 credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam

Psalms 106:31

31 stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio

Romans 4:3-6

3 quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam 4 ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum 5 ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam 6 sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus

Romans 4:9

9 beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam

Romans 4:11

11 et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam

Romans 4:20-25

20 in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo 21 plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere 22 ideo et reputatum est illi ad iustitiam 23 non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi 24 sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis 25 qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram

2 Corinthians 5:19

19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis

Galatians 3:6-14

6 sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam 7 cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae 8 providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes 9 igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham 10 quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea 11 quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit 12 lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis 13 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno 14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem

Hebrews 11:8

8 fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret

James 2:23

23 et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.