Galatians 3:6 Cross References - Vulgate

6 sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam

Genesis 15:6

6 credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam

Romans 4:3-6

3 quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam 4 ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum 5 ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam 6 sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus

Romans 4:9-11

9 beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam 10 quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio 11 et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam

Romans 4:21-22

21 plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere 22 ideo et reputatum est illi ad iustitiam

Romans 4:24

24 sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis

Romans 9:32-33

32 quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis 33 sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur

2 Corinthians 5:19-21

19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis 20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo 21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

Galatians 3:9

9 igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham

James 2:23

23 et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.