Galatians 2:21 Cross References - Vulgate

21 non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est

Psalms 33:10

10 Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum

Isaiah 49:4

4 et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo

Jeremiah 8:8

8 quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum

Mark 7:9

9 et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis

Romans 8:31

31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos

Romans 10:3

3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti

Romans 11:6

6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia

1 Corinthians 15:2

2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis

1 Corinthians 15:14

14 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra

1 Corinthians 15:17

17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris

Galatians 2:16

16 scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro

Galatians 2:18

18 si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituo

Galatians 3:21

21 lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia

Galatians 5:2-4

2 ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit 3 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae 4 evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis

Hebrews 7:11

11 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.