Ezra 3:5 Cross References - Vulgate

5 et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo

Exodus 29:38-42

38 hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter 39 unum agnum mane et alterum vespere 40 decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno 41 alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis 42 sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te

Leviticus 1:3

3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum

Numbers 28:3-11

3 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum 4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam 5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin 6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini 7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini 8 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino 9 die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba 10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno 11 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos

Numbers 28:14

14 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt

Numbers 28:19

19 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

Numbers 28:27

27 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem

Numbers 29:2

2 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

Numbers 29:8

8 offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

Numbers 29:13

13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos

Numbers 29:39

39 haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis

Deuteronomy 12:6

6 et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium

Deuteronomy 12:17

17 non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia quae voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum

2 Chronicles 29:31-32

31 Ezechias autem etiam haec addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota 32 porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo hic fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.