Ezekiel 6:2 Cross References - Vulgate

2 fili hominis pone faciem tuam ad montes Israhel et prophetabis ad eos

Joshua 11:21

21 in tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et Israhel urbesque eorum delevit

Ezekiel 4:7

7 et ad obsidionem Hierusalem convertes faciem tuam et brachium tuum erit exertum et prophetabis adversus eam

Ezekiel 13:17

17 et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi tui quae prophetant de corde suo et vaticinare super eas

Ezekiel 19:9

9 et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox eius ultra super montes Israhel

Ezekiel 20:46

46 fili hominis pone faciem tuam contra viam austri et stilla ad africum et propheta ad saltum agri meridiani

Ezekiel 21:2

2 fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israhel

Ezekiel 25:2

2 fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et prophetabis de eis

Ezekiel 33:28

28 et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod nullus sit qui per eos transeat

Ezekiel 34:14

14 in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israhel erunt pascuae eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israhel

Ezekiel 35:12

12 et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quae locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum

Ezekiel 36:1

1 tu autem fili hominis propheta super montes Israhel et dices montes Israhel audite verbum Domini

Ezekiel 37:22

22 et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israhel et rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna

Ezekiel 38:2-3

2 fili hominis pone faciem tuam contra Gog terram Magog principem capitis Mosoch et Thubal et vaticinare de eo 3 et dices ad eum haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Gog principem capitis Mosoch et Thubal

Micah 6:1-2

1 audite quae Dominus loquitur surge contende iudicio adversum montes et audiant colles vocem tuam 2 audiant montes iudicium Domini et fortia fundamenta terrae quia iudicium Domini cum populo suo et cum Israhel diiudicabitur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.