Ezekiel 43:18 Cross References - Vulgate

18 et dixit ad me fili hominis haec dicit Dominus Deus hii sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis

Exodus 40:29

29 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat

Leviticus 1:5-17

5 immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi 6 detractaque pelle hostiae artus in frusta concident 7 et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita 8 et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori 9 intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino 10 quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret 11 immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum 12 dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis 13 intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino 14 sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae 15 offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris 16 vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent 17 confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino

Leviticus 8:18-21

18 obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas 19 immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum 20 ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni 21 lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei

Leviticus 16:19

19 aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel

Ezekiel 2:1

1 haec visio similitudinis gloriae Domini et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum

Ezekiel 45:18-19

18 haec dicit Dominus Deus in primo mense una mensis sumes vitulum de armento inmaculatum et expiabis sanctuarium 19 et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portae atrii interioris

Hebrews 9:13

13 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis

Hebrews 9:21-22

21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit 22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio

Hebrews 10:4-12

4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata 5 ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi 6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit 7 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam 8 superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur 9 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat 10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel 11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei

Hebrews 12:24

24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.