Ezekiel 36:9 Cross References - Vulgate

9 quia ecce ego ad vos et convertar ad vos et arabimini et accipietis sementem

Psalms 46:11

11 Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper

Psalms 99:8

8 Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum

Ezekiel 36:34

34 et terra deserta fuerit exculta quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris

Hosea 2:21-23

21 et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos et illi exaudient terram 22 et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec exaudient Hiezrahel 23 et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit absque misericordia et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu

Joel 3:18

18 et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum

Haggai 2:19

19 numquid iam semen in germine est et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non floruit ex die ista benedicam

Zechariah 8:12

12 sed semen pacis erit vinea dabit fructum suum et terra dabit germen suum et caeli dabunt rorem suum et possidere faciam reliquias populi huius universa haec

Malachi 3:10-11

10 inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam 11 et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum

Romans 8:31

31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.