Ezekiel 35:9 Cross References - Vulgate

9 in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus

Jeremiah 49:13

13 quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus quod in solitudinem et in obprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas

Jeremiah 49:17-18

17 et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas eius 18 sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius ait Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis

Ezekiel 6:7

7 et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego Dominus

Ezekiel 7:4

4 et non parcet oculus meus super te et non miserebor sed vias tuas ponam super te et abominationes tuae in medio tui erunt et scietis quia ego Dominus

Ezekiel 7:9

9 et non parcet oculus meus neque miserebor sed vias tuas inponam tibi et abominationes tuae in medio tui erunt et scietis quia ego sum Dominus percutiens

Ezekiel 25:13

13 idcirco haec dicit Dominus Deus extendam manum meam super Idumeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum ab austro et qui sunt in Daedan gladio cadent

Ezekiel 35:4

4 urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus

Ezekiel 36:11

11 et replebo vos hominibus et iumentis et multiplicabuntur et crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego Dominus

Zephaniah 2:9

9 propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israhel quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum reliquiae populi mei diripient illos residui gentis meae possidebunt eos

Malachi 1:3-4

3 Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti 4 quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes aedificabimus quae deserta sunt haec dicit Dominus exercituum isti aedificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in aeternum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.