Ezekiel 21:30 Cross References - Vulgate

30 revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in terra nativitatis tuae iudicabo te

Genesis 15:14

14 verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia

Jeremiah 47:6-7

6 o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile 7 quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi

Ezekiel 16:3-4

3 et dices haec dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et generatio tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea 4 et quando nata es in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus et in aqua non es lota in salutem nec sale salita nec involuta pannis

Ezekiel 16:38

38 et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli

Ezekiel 21:4-5

4 pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem 5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilem

Ezekiel 28:13

13 in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus operimentum tuum sardius topazius et iaspis chrysolitus et onyx et berillus sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt

Ezekiel 28:15

15 perfectus in viis tuis a die conditionis tuae donec inventa est iniquitas in te

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.