Ezekiel 17:2 Cross References - Vulgate

2 fili hominis propone enigma et narra parabolam ad domum Israhel

Judges 9:8-15

8 ierunt ligna ut unguerent super se regem dixeruntque olivae impera nobis 9 quae respondit numquid possum deserere pinguedinem meam qua et dii utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear 10 dixeruntque ligna ad arborem ficum veni et super nos regnum accipe 11 quae respondit eis numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna commovear 12 locuta sunt quoque ligna ad vitem veni et impera nobis 13 quae respondit numquid possum deserere vinum meum quod laetificat Deum et homines et inter ligna cetera commoveri 14 dixeruntque omnia ligna ad ramnum veni et impera super nos 15 quae respondit eis si vere me regem vobis constituitis venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani

Judges 14:12-19

12 quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas 13 sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta sindones et eiusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone problema ut audiamus 14 dixitque eis de comedente exivit cibus et de forte est egressa dulcedo nec potuerunt per tres dies propositionem solvere 15 cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui an idcirco nos vocastis ad nuptias ut spoliaretis 16 quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens odisti me et non diligis idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere at ille respondit patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero 17 septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die septimo cum ei molesta esset exposuit quae statim indicavit civibus suis 18 et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid dulcius melle et quid leone fortius qui ait ad eos si non arassetis in vitula mea non invenissetis propositionem meam 19 inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui

2 Samuel 12:1-4

1 misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper 2 dives habebat oves et boves plurimos valde 3 pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia 4 cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini qui venerat ad se

Ezekiel 20:49

49 et dixi ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non per parabolas loquitur iste

Ezekiel 24:3

3 et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam

Hosea 12:10

10 et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum

Matthew 13:13-14

13 ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt 14 et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis

Matthew 13:35

35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi

Mark 4:33-34

33 et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire 34 sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia

1 Corinthians 13:12

12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.