Exodus 8:22 Cross References - Vulgate

22 faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae

Exodus 7:17

17 haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem

Exodus 8:10

10 qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster

Exodus 9:4

4 et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel

Exodus 9:6

6 fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit

Exodus 9:26

26 tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit

Exodus 9:29

29 ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra

Exodus 10:23

23 nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat

Exodus 11:6-7

6 eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est 7 apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel

Exodus 12:13

13 erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti

Psalms 74:12

12 tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum

Psalms 110:2

2 virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum

Ezekiel 30:19

19 et faciam iudicia in Aegypto et scient quia ego Dominus

Malachi 3:18

18 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.