Exodus 38:1 Cross References - Vulgate

1 fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine

Exodus 27:1-8

1 facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine 2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere 3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis 4 craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei 5 quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium 6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis 7 et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum 8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est

Exodus 40:6

6 et ante illud altare holocausti

Exodus 40:29

29 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat

2 Chronicles 4:1

1 fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis

Ezekiel 43:13-17

13 istae autem mensurae altaris in cubito verissimo qui habebat cubitum et palmum in sinu eius erat cubitus et cubitus in latitudine et definitio usque ad labium eius in circuitu palmus unus haec quoque erat fossa altaris 14 et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti et latitudo cubiti unius et a crepidine maiori usque ad crepidinem minorem quattuor cubiti et latitudo unius cubiti 15 ipse autem arihel quattuor cubitorum et ab arihel usque sursum cornua quattuor 16 et arihel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis quadrangulatum aequis lateribus 17 et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim latitudinis in quattuor angulis eius et corona in circuitu eius dimidii cubitus et sinus eius unius cubiti per circuitum gradus autem eius versi ad orientem

John 6:37

37 omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras

Romans 8:3-4

3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne 4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum

Romans 12:1

1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum

Hebrews 3:1

1 unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum

Hebrews 9:14

14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi

Hebrews 13:8

8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula

Hebrews 13:10

10 habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt

1 Peter 2:5

5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum

Revelation 21:16

16 et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.