Exodus 35:3 Cross References - Vulgate

3 non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati

Exodus 12:16

16 dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent

Exodus 16:23

23 qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane

Numbers 15:32-36

32 factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati 33 obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini 34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent 35 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra 36 cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus

Isaiah 58:13

13 si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.