Exodus 29:5 Cross References - Vulgate

5 indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo

Exodus 28:2-8

2 faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem 3 et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi 4 haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi 5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum 6 facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito 7 duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant 8 ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

Leviticus 8:7-8

7 vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit 8 quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.