Exodus 28:2 Cross References - Vulgate

2 faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem

Exodus 19:5-6

5 si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra 6 et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae loqueris ad filios Israhel

Exodus 28:40

40 porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem

Exodus 29:5-9

5 indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo 6 et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram 7 et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur 8 filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo 9 Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum

Exodus 29:29-30

29 vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum 30 septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario

Exodus 31:10

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris

Exodus 39:1-2

1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi 2 fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

Exodus 40:13

13 :

Leviticus 8:7-9

7 vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit 8 quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas 9 cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus

Leviticus 8:30

30 adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum

Numbers 20:26-28

26 cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi 27 fecit Moses ut praeceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine 28 cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium eius illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro

Numbers 27:20-21

20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel 21 pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo

Job 40:10

10 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus

Psalms 90:16-17

16 appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum 17 et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma

Psalms 96:6

6 gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius

Psalms 132:9

9 sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent

Psalms 132:16

16 sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt

Psalms 149:4

4 quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu

Isaiah 4:2

2 in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria et fructus terrae sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israhel

Isaiah 61:3

3 ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum

Isaiah 61:10

10 gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis

Isaiah 64:6

6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos

Jeremiah 9:23-24

23 haec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis 24 sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra haec enim placent mihi ait Dominus

Zechariah 3:3-4

3 et Iesus erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli 4 qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se dicens auferte vestimenta sordida ab eo et dixit ad eum ecce abstuli a te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis

John 1:14

14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis

Romans 3:22

22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio

Romans 13:14

14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis

1 Corinthians 1:30-31

30 ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio 31 ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur

Galatians 3:27

27 quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis

Hebrews 2:9

9 eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem

Hebrews 7:26

26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus

2 Peter 1:17

17 accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui

1 John 3:2

2 carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est

Revelation 5:10

10 et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super terram

Revelation 19:8

8 et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.