Exodus 20:8 Cross References - Vulgate

8 memento ut diem sabbati sanctifices

Genesis 2:3

3 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret

Exodus 16:23-30

23 qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane 24 feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo 25 dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro 26 sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur 27 venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt 28 dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam 29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo 30 et sabbatizavit populus die septimo

Exodus 23:12

12 sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena

Exodus 31:13-16

13 loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos 14 custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui 15 sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur 16 custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum

Leviticus 19:3

3 unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester

Leviticus 19:30

30 sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus

Leviticus 23:3

3 sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris

Leviticus 26:2

2 custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus

Isaiah 56:4-6

4 quia haec dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae volui et tenuerint foedus meum 5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit 6 et filios advenae qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen eius ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.