Exodus 20:15 Cross References - Vulgate

15 non furtum facies

Exodus 21:16

16 qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur

Leviticus 6:1-7

1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit 3 sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines 4 convicta delicti reddet 5 omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat 6 pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti 7 qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit

Leviticus 19:11

11 non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum

Leviticus 19:13

13 non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane

Leviticus 19:35-37

35 nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura 36 statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti 37 custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea ego Dominus

Deuteronomy 24:7

7 si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui

Deuteronomy 25:13-16

13 non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus 14 nec erit in domo tua modius maior et minor 15 pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi 16 abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur omnem iniustitiam

Job 20:19-22

19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam 20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit 21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius 22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum

Proverbs 1:13-15

13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis 14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum 15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum

Proverbs 11:1

1 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius

Amos 3:10

10 et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis

Amos 8:4-6

4 audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae 5 dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas 6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti vendamus

Micah 6:10-11

10 adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis et mensura minor irae plena 11 numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa

Micah 7:3

3 malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam

Zechariah 5:3-4

3 et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur 4 educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus eius et consumet eam et ligna eius et lapides eius

Matthew 15:19

19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae

Matthew 19:18

18 dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices

Matthew 21:13

13 et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum

Luke 3:13-14

13 at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis 14 interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris

John 12:6

6 dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat

Romans 13:9

9 nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum

1 Corinthians 6:10

10 neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt

Ephesians 4:28

28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti

1 Thessalonians 4:6

6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.