Exodus 19:24 Cross References - Vulgate

24 cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos

Exodus 19:12

12 constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur

Exodus 19:21-22

21 dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo 22 sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat eos

Exodus 24:1

1 Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul

Exodus 24:9

9 ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel

Matthew 11:12

12 a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud

Luke 13:24

24 contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt

Luke 16:16

16 lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit

John 1:17

17 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est

Romans 4:15

15 lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio

2 Corinthians 3:7-9

7 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria 9 nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria 10 quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea 11 quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit

Galatians 3:19

19 quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris

Galatians 3:22

22 sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus

Hebrews 4:16

16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno

Hebrews 10:19-22

19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi 20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam 21 et sacerdotem magnum super domum Dei 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda

Hebrews 12:18-25

18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam 19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum 20 non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur 21 et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus 22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae 23 et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum 24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel 25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur

Hebrews 12:29

29 etenim Deus noster ignis consumens est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.