Ephesians 4:17 Cross References - Vulgate

17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui

Nehemiah 9:29-30

29 et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudiciis tuis peccaverunt quae faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt 30 et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti eos in manu populorum terrarum

Nehemiah 13:15

15 in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent

Psalms 94:8-11

8 intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite 9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit 10 qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam 11 Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt

Jeremiah 42:19

19 verbum Domini super vos reliquiae Iuda nolite intrare Aegyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie

Acts 2:40

40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava

Acts 14:15

15 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

Acts 18:5

5 cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum

Acts 20:21

21 testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum

Romans 1:21

21 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum

Romans 1:23-32

23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium 24 propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis 25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen 26 propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam 27 similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes 28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt 29 repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones 30 detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes 31 insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia 32 qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus

1 Corinthians 1:12

12 hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi

1 Corinthians 6:9-11

9 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri 10 neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt 11 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri

1 Corinthians 15:50

50 hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit

2 Corinthians 9:6

6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet

Galatians 3:17

17 hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem

Galatians 5:3

3 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae

Galatians 5:19-21

19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria 20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae 21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur

Ephesians 1:22

22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae

Ephesians 2:1-3

1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris 2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri

Ephesians 4:22

22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris

Ephesians 5:3-8

3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos 4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio 5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei 6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae 7 nolite ergo effici participes eorum 8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate

Colossians 2:4

4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum

Colossians 2:18

18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae

Colossians 3:5-8

5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus 6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis 7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis 8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro

1 Thessalonians 4:1-2

1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis 2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum

1 Thessalonians 4:6

6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus

1 Timothy 5:21

21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando

1 Timothy 6:13

13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem

2 Timothy 4:1

1 testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius

1 Peter 1:18

18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis

1 Peter 4:3-4

3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus 4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes

2 Peter 2:18

18 superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.