Ephesians 3:17 Cross References - Vulgate

17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati

Isaiah 57:15

15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum

Matthew 7:24-25

24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram 25 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram

Matthew 13:6

6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt

Luke 6:48

48 similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram

John 6:56

56 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo

John 14:17

17 Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit

John 14:23

23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus

John 17:23

23 ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti

Romans 5:5

5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis

Romans 8:9-11

9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius 10 si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem 11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis

1 Corinthians 8:1

1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat

2 Corinthians 5:14-15

14 caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt 15 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit

2 Corinthians 6:16

16 qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus

Galatians 2:20

20 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me

Galatians 5:6

6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur

Ephesians 2:21-22

21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino 22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu

Colossians 1:23

23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

Colossians 1:27

27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae

Colossians 2:7

7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione

1 John 4:4

4 vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo

1 John 4:16

16 et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo

Revelation 3:20

20 ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.